[Officium]
S. Veronicæ de Julianis Virginis

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C6a

[Rule]
vide C6a;
9 lectiones

[Oratio]
Dómine Jesu Christe, qui beátam Veronicam Vírginem passiónis tuæ signis mirábilem effecisti: concéde propítius; ut carnem crucifigéntes, ad gaudia ætérna ervenire mereámur: 
$Qui vivis

[Lectio4]
Veronica de Julianis, ántea Ursula dicta, Mercatelli quod óppidum est Urbaniensis diœcésis, piis honestísque paréntibus nata, ab ipsis incunábulis mira futúræ sanctitátis indícia præbuit. Nam infantula cum álias copiosum lac súgeret, tribus hebdomadæ diébus paucas guttulas mane et véspere gustabat. Vix sex menses nata, die sanctíssimæ trinitáti dicato e sinu matris firmis pédibus prosiliit. Adhuc tenella, hóminem quemdam gravibus verbis ab injustítia detérruit. Familiári Jesu púeri beatissimæque Vírginis consuetúdine fruebatur, et aliquándo divínus puer ad eam cum lácrimis orantem, ut consolarétur, descéndit; quandoque étiam ab ipsa Deípara illum accépit, prænuntiáto ejúsdem cum Jesu spirituali sponsalitio, adjuncta arrha, bello scílicet, quod ipsi sustinendum fuit ab homínibus, atque infernis hóstibus. Ad hoc Veronica, cum nondum puerítiam excessisset, sese accinxit humilitáte summa, parique obediéntia, et veheménti Christum Dóminum pro nobis passum et crucifíxum imitandi desidério. Ut autem id ubérius consequerétur, ad sanctimoniáles Capuccinas Tifernates, quæ primǽvam sanctæ Claræ régulam profitentur, superátis domésticis externisque obstaculis, confugit.

[Lectio5]
Ab ipso tirocínio perféctum aliJljL quid et consummatum jam attigisse videbátur. Sustínuit invícto péctore a dæmóne excitatas adversitates. Uberrimis intérea grátiæ suæ donis victricem sponsam locupletabat Jesus. Sacris stigmátibus eam fuísse signatam, itémque coróna spinarum alte confixarum, et passiónis insígnibus in corde decoratam, ac jugibus pene extasibus recreatam, multiplici testimónio traditum est. Hæc ómnia amplam molestiarum segetem Veronicæ pepererunt: non enim defuere qui id omne malis ártibus tribuerent, eámque dícerent pœna omni infamique supplício dignissimam. Ferebat hæc alácriter fortíssima virgo: optabat étiam ut crudeliora quotídie in se congererentur pro Sponso suo cruci affixo sustinenda. Tráditur in tenebricósum cárcerem, subjicitur infimæ ex sororibus, cui edicitur ut eam acerbe tractet: neque vitam amat nisi summis exagitatam tribulatiónibus: etsi quandoque desertam se ab Sponso ac voluti derelictam conquereretur, quod erat ei torméntum ómnium amarissimum.

[Lectio6]
Quam Deo voverat moderatóribus conscientiæ suæ obedientiam mirábili prorsus perfectione cóluit. Diuturnissima jejúnia ex obediéntia transégit: neque vero extrémum emísit spíritum diu cum morte luctans, nisi cum esset jussa mori: quippe sciebat obediéntia nullum Sponso suo esse gratius sacrifícium. Trigínta tribus annis, quibus prǽsidis obíre partes coacta est, traditas ejus curæ soróres ad omnem sanctitátem suo præcípue exémplo provéxit. Ut patiendi votis fíeret satis, apoplexiæ, qua correpta fuit, accessere morbi prope omnes qui acerbissimi judicantur. Sustínuit (ómnia constánti ánimo trigínta tres dies, donec in Sponsi Jesu ampléxus evolávit, die nona Júlii anno salútis millésimo septingentésimo vigésimo séptimo, religiósæ vitæ quinquagésimo. Heroicarum dénique virtútum cúmulo, ac miráculis illústrem, Pius séptimus Póntifex Máximus Beátam nuncupávit, Gregórius vero Papa décimus sextus solémni ritu Domínica sanctíssimæ Trinitátis álio millésimo octingentésimo trigésimo nono sanctárum Vírginum collégio adscrípsit.

[Secreta]
Súscipe, miséricors Deus, quas tibi humíliter offérimus, laudis hóstias: et, interveniénte beáta Verónica Vírgine tua, fac eas nobis ad perpétuum proveníre subsídium.
$Per Dominum

[Postcommunio]
Cœlésti múnere roborátos fac nos, quǽsumus, Dómine, Deus noster: beátæ Verónicæ Vírginis tuæ et exémplis ínstrui, et patrocíniis adjuvári.
$Per Dominum
